Evangelium Secundum Joannem*

Caput 5: Versus 24

Quia qui,etc. Quia aequalis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam aeternam, quia haec est vita aeterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum.Audit et credit.Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi.Sed transiit.Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiae, post a corruptione ad aeternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit:Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est,etc.
(* Traductions européennes)